- NUPTIALE Tempus
- NUPTIALE Tempusaccurate semper observatum. Et quidem apud Hebraeos, dote constitutâ, deducere Sponsam Sponso licuit, ita tamen, ut tum temporis morae ratio haberetur, tum dierum Deductioni ex more praestitutorum. Nempe minor in potestate patria desponstat, nisi tam ipsa, quam pater, assentiretur, deduci nequibat a Sponso ante duodecimum annum, seu antequam Gap desc: Hebrew seu Iuvencula facta fuisset. Quam si postea rogaret Sponsus, ut libenter deduceretur, potuit ea per menses duodecim a die, quo rogavit is, putando, pro arbitratu suo, deductioni ac nuptiis rite satis obstare, idque ut interim se futurae vitae communi perornaret aptaretque. Si idem rogâsset Sponsus, postquam e minore aetate Sponsa in pubertatem plenam seu annorum duodecim et sex mensium aetatem excessisset, integrum ei erat non deduci per XII. itidem menses, ab ipso plenae pubertatis die. Ubi ipsô plenae pubertatis die, aut postea intra annum ab eodem die Sponsalia inita erant XII. menses etiam a pubertatis die putandi. At vero, si annus a pubertatis plenae die praeterisset, ante Sponsalia, et demum deductionem postularet Sponsus, triginta duntaxat dies ab ipso, quô postulatum est, tempus erat morae legitimae, quâ Sponsa pro suo uti potuit arbitrio. Quod itidem de Sponsis universis, quae Virgines non erant, dicendum. Eadem ipsa ratio, iuxta sententiam receptiorem, obtinuit de Sponso, ubi rogaret Sponsa deductionem. Quod si ultra tempora praestituta deductionc ipse abstineret, alimenta inde ab eo Sponsae erant praestanda, nisi aut corum alteruter morbô interca corriperetur, aut deductionis dies in eorum aliquem, in quibus deducere fas non erat; incideret. Temporis autem XII. mensium sen Morae exemplum observant nonnulli ad illu de Samsonis Sponsalibus ac Nuptiis, Iudic. c. 14. v. 7. Descendens autem Loquutus est ad feminam, quae placuit oculis eius. Et reversus post aliquot dies, ut illam acciperet, declinavit ut videret cadaver leonis et c. Ubi videtur, inquit Levi Gersonides, Permisisse eos puellae XII. menses quibus se ornaret. Deductionem vero quod concernit, neque Virginem, neque Viduam, neque Vitiatam, rite deduci; aiunt Magistri pridie Sabbathi aut postridie, nedum ipsô Sabbatô aut die aliô festô. Quin nec intermediis sive Paschatis sive Scenopegiae diebus, quos profanam partem Festi nuncupant: scil. diebus quinque, qui inter Pascha et sequentem septimum, et sex, qui inter Scenopegiam et octavum habentur. Non Sabbatô, ob diei reve entiam et ne ex apparatu epulari, qui Deductionem ex more praecederet, sive nintiô Sabbati sive fine proximante, forte violaretur festum. Non intermediis Paschatis ac Scenopegiae diebus, tametsi velut profesti, non sacri haberentur, ne laetitia laetitiae commisceretur. Virginis autem deductioni feria quarta seu Mercurii, ante alias, sub Templo secundo praestituta est, ratione ab assuetis Foro Sessionum diebus sumptâ. Viduae vero ac Vitiatae deductioni quinta seu Iovis maxime idonea habita est: quae omnia in consilio potius, quam instituto erant. Interim nec Vidua, nec Repudiata riteducenda erat ante XC. dies seu tempus trimestre, sive a Mariti morte, sive a libelli divortii scriptione elapsum, ut interea certum fieret, an gravida fuerit nec ne, atque an e priore an e posteriore marito. Nova item Libertina ac Proselyta nova tot etiam mensibus ab Israelitarum nuptiis arcebantur, ut scilicet distingueretur, inter prolem conceptam in sanctitate, et eam, quae conciperetur extra sanctitatem, seu antequam facta esset Libertina sen Prosclyta. Quin et ob eandem rationem, ubi Proselyti uxor sieret Prosclyta, a marito per tantum tempus separanda erat, et c. Deductionem autem primô Epuli Nuptialis dic factam esse, diximus supra. AbHebraeis ad Paganos ut transeam,religio illis fuit nubere tam mensibus aliquot integris, quam festis diebus et quibusdam cuiuslibet mensis, aliisque aliquot solum mensium, ut pro inauspicatis habitis: De Martio et Maio mensibus, Porphyrio in Horatium l. 2. Ep. 2. Romulum ait Lemuria, i. e. Remo parentalia, instituisse, quae mense Maiô per triduum celebrari solent, ante additum anno mensem Februatium; ob quam rem Maiô mense religio est nubere, et item Martiô, inquode nuptiis habito certamine a Minerva Mars victus est, et obtentâ virginitate Minerva Nerine appellata. Ovidius tamen non per totum mensem Maium, sed per Lemuralium tantum triduum, (i. e. IX. X. et XI. diem) nuptias inauspicatas esse, velle videtur, Fastor. l. 5. v. 487.Nec viduae taedis, eadem nec Virginis aptaTempora: quae nupsit, non diuturna fuit.At Plut. Probl. Rom. 86. diserte: Uxores non ducunt Maiô, usque in Iunium rem differentes. Quod ad Martium, Ancilium in illo festo, interdictae itidem apud Romanos Nuptiae suêre: nec enim per Martium integrum nuptias non contrahi licuisse, sed diebus tantum, quibus Ancilia in Templo Martis nondum condita seu reposita erant, ait Alex. Neapolitanus Genial. Dier. l. 2. c. 5. sed. ut Maium totum Lemuria, sic Martium Ancilium hoc festum, nuptiis neutiquam idoneum reddidisse, credebant alii, ut idem Prophyrio. Scilicet nec adeo sollennis armorum celebritatis, nec Lemurum sacrificiorum tempora, molliores coniugii ritusbene admittere, nec quidem ita vicinos ut eôdem haberentur mense. Feriatis autem seu festis diebus nubere etiam nefas habitum, Virginibus scilicet, non Viduis: nam feriis vim cuipiam fieri piaculare, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 15. Hinc etiam cuiuslibet mensis Kalendis et Idibus, Nuptiae vetitae, ex verer. Iure Pontificio, quia dies hi feriati. Parile etiam Nonarum ius, sed alia ex ratione, quoniam postriduanus dies ater habitus, quô itidem Nuptias contrahere non licebat: imo nec sollemnem immolationem pro more facere, si pridie contractae fuissent. Porro Macrobio ac Festo quartus quoque Kalend. Non. et Iduum singularum ater adeoque actibus sollennibus, ex Pontificum decreto, interdictus habitus, voce Nonarum. Adde dies, quibus patere Mundus dicebatur, nempe postridie Volcanalium, Volcanalia ipsa (i. e. XI. Kal. Mai.) et diem sextum mensis Novembris; quoniam scilicet tunc Deorum tristium atque inserorum quasi ianua patere credebatur, nec aliquid omnino tunc administracatur, nisi quod ultima admoneret necessitas, vide Macrob. Saturnal. l. 1. c. 16. Apud Persas, moris fuisse Nuptias celebrare, κατὰ τὰς ἀρχὰς τῆς ἐαρινῆς ἰσημερίας, sub initium aequinoctii verni, Strabo refert l. 15. Interim non ait, reliquô anni tempore non liculsse, ut recentiorum aliqui. Vide Alexandr. Neapolitanum Genial. Dier. l. 2. c. 5. et Ios. Scaligerum Emend. Temp. l. 3. p. 196. D. Erat autem illis veris initiô, uti hodieque est, festum celeberrimum, Nearuz, i. e. Novus dies, quem ut Anni initium, temporumque civilium Epocham statuunt, epulisque et pompâ prosequuntur. Christianos quod attinet, in Synodo Laodicena, sub A. C. 320. seu ut alii quadraginta post habita, vetatur in Quadragesima γάμους ἢ γενέθλια ἐπιτελεῖν, Nuptias aut Natalitia celebrare. Tantundem occurrit in Nicolai Papae responsis ad Bulgaros. Tribuitur autem Concilio Ilerdensi, sub A. C. 524. celebrato Canon, quo prohibentur Nuptiae a Septuagesima, usque in octavas Paschae, et tribus hebdomadibus ante festroitatem s. Iohannis Baptistae et ab adventu Domini usque post Epiphaniam. Et adicitur, quod si factum fuerit, separentur. Dominicis item diebus, prohibentur Nuptiae, in Synodo Aquisgranensi sub Ludovico I. Imperatore habitâ A. C. 836. Ieiuniis porro celebrioribus festisque non ita paucis, corumque vigiliis eaedem interdictae sunt, Synodô Salegunstadii convocatâ, sub Henric. II. Aug. Consuetudo Romanae Ecclesiae olim fuit, ut a Septuagesima usque in septimum quidem post Pentecostem diem celebritas nuptialis non permitteretur, trium quas diximus hebodomadum ante Festum S. Iohannis ratione habitâ, aliâ nullâ, qua de re vide Ep. Clementis III. circa A. C. 1180. Extravag. tit. de Feriis c. 4. Capellanus. Thomas Aquinas in Lombard. Sent. l. 4. Dist. 32. quaest. unic. artic. 4. tribus temporibus Nuptiasnon celebrari tradit, Quorum primum est, ab Adventu usque ad Epiphaniam, propter Communionem in Nativitate, Secundum, a Septuagesima usque ad octavam Paschae, propter communtonem Paschalem. Tertium, a tribus diebus ante Ascensionem (seu a Dominica Rogationum) usque ad octavam Pentecostes. His enim temporibus tribus, secundum antiquos Canones, tenebantur communicare fideles. Sed idem ipsum ferme, quod Patres Ilerdenses, statuit Synodus Lingonensis, sub A. C. 1404. uti et Senonensis, Carnotensis, Parisiensis, praeter Lingonensem aliam. Dones Synodus Tridentina, antiquarum solenuium Nuptiarum prohibitionum nomine, bina tantum temporis spatia retineri heic voluit ab Adventu usque ad Epiphaniam, et a Feria quarta Cinerum, usque ad octavam Paschae inclusive, in aliis temporibus Nuptias sollenniter celebrari permittens, Sess. XXIV. de Reform. Matrim. c. 10. Quod itidem a Synodo Meldunensi, A. C. 1580. in Gallorum mores postea est receptum et in Ritualibus Pontificiis obiter adnotari solitum. Matrimonium autem ipsum, sine sollennibus sacris, deductione, conviviis nuptialibus, omni tempore rite contrahi posse interim permittitur, idque coram Parocho et testibus. Quod ipsum a Conciliis Gallicanis, velut Aquensi, Rothomagensi, Bituricensi, Turonensi, Burdigalensi, pariter statutum est, circa eundem annum. In Excerptionibus autem Egberti Archicpiscopi Eboracensis, nocte Dominicâ, quartâ ac sextâ feriâ, atque Auadragesimâ, Nuptiae non sine poena celebratae: Sed in vetustissin o Concilio Anglo. Saxonico, sub A. C. 1010. Aehnamiae habito tempora haec sunt ab Adventu usque in octavam Epiphaniae et a Septuagosima ad diem postPentecosten decimum quintum. Rituales vero libri Angl. veter. Sciendum est, quod licet omni tempore possunt contrahi Sponsalia et etiam Matrimonium, quod fit privatim solô consensu, tamen Traditio uxorum et Nuptiatis sollennitas certis temporibus fieri prohibentur, videl. ab Adventu Domini usque ad octavas Epiphaniae, et a Septuagesima usque ad octavas Paschae, et a Dominica ante Ascensionem Domini, usque ad octavas Pentecostes. In octava tamen die Epiphaniae licite possum Nuptiae celebrari, non tamen in octavis Paschae. Similiter in Dominica proxime post festum Pentecostes licitê celebrantur Nuptiae, quia dies Pentecostes octavum diem non habet. Sic item diserte Guil. Linwodus, aliique, tametsi non desit inter eos controversia, de ipsa Dominica Trinitatis, seu ea, quae pentecosten proxime sequitur. Verum aliter atque aliter temporae heic observata, idque pro saeculorum, locorum, opinionum discrimine, ex dictis liquet. Et sanc in Manuali veteri, apud Anglos, secundum usum eboracensem, negatur libertas matrimonii celebrandi, in Dominicâ Trinitatis. Sed mos ille ex Rituali Anglicano modo ostensus, etiam post exutam Romani Pontificis hîc potestatem, in haec usque tempora ita duravit, ut dierum spatiis praefatis nemo impune Nuptias celebrare possit, citra incultum Episcopalem. Etiam in Reformatis aliis quibusdam Ecclesiis, ubi plane Canonum illorum vis evanuit, statuitur, ut diebus, quibus celebratur cena Dominica, folennitate Nuptiali abstineatur. Temporibus autem iam dictis Nuptias interdictas esse palam liquet, casdem ferme ob causas, ob quas olim apud Hebraeos et c. Vide Seldenum Uxor. Ebr. l. 2. c 8. 11. 22. et 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.